TEXTO LATINO:LA GUERRA DE TROYA
Los orígenes de la guerra:
1. Antiquis temporibus, Menelaus rex cum
Helena uxore Spartae vitam agebat. 2. Olim Paris, Priami filius,
Spartam venit ibique Menelai hospes fuit. 3. Paris autem, validus adulescens,
Helenam, mulierum pulcherrimam, rapuit et cum ea celeriter Troiam rediit.
4. Itaque omnes Graeciae reges constituerunt cum Troianis bellum gerere et
Menelao uxorem reddere. 5. Naves multas celerrime paraverunt et in portum
Aulidem convenerunt. 6. Toti classi praeerat Agamemnon, Menelai frater,
rex Mycenarum.
2. La cólera de Diana:
1. Diu adversi venti Graecos in portu Aulide retinuerunt.
2. Tum Agamemnon Calchantem interrogavit, isque regi respondit 3.
«Diana dea tibi irata est, quod cervam eius sacramin silva vulneravisti.
4. Itaque adversos ventos movet. 5. Cum autem filiam tuam Iphigeniam
deae immolaveris, tunc classis e portu exire et Troiae litus petere
poterit.» 6. Calchantis verba Agamemnon magnum dolorem fecerunt, nam filia ei
cara erat. 7. Agamemnon tamen deae invitus paruit. 8. Regis iussu, Ulixes Mycenas properavit
et puellae dixit : 9. «Noli domi manere; celeriter veni
Aulidem; ibi Achilles, pulcher iuvenis et dux fortis, te uxorem
ducet.»
3. El sacrificio de Ifigenia:
1.Iphigenia, Ulixis verbis credens, cum
Clytaemnestra matre Aulidem venit. 2. Propinqua vero puellae mors omnes Graecos
vehementer movebat. 3. Nec tamen Iphigeniae dolor, nec Clytaemnestrae
preces, neque Achillis ira superbum regem vincere potuit: pater filiam ad aram
duxit. 4. Iam sacerdos ferrum in manu habet, mox miseram Iphigeniam immolabit.
5. Eodem autem tempore Diana pro puella ante aram cervam collocavit. 6. Ita
Agamemnon non Iphigeniam, sed cervam immolavit. 7. Tunc Graecorum
classis Asiam petere potuit. 8. Iphigeniam autem dea in Chersonesum Tauricam
duxit. 9. lbi sacerdos fuit in deae templo.
4. Los combates delante de Troya:
1. In campo, inter mare et oppidum Troiam, omnes
fortiter pugnabant. 2. Nam Graeci et Troiani fortes milites eorumque
duces periti erant. 3. Achilles autem ceteros Graecos virtutis fama
superabat. 4. Troiani vero omnem spem in Hectore, Priami filio, habebant. 5.
Duorum virorum facta Homerus poeta nobis narravit. 6. Olim Achilles, quod
Agamemnoni iratus erat, pugnae non interfuit; Graeci magnam cladem
acceperunt. 7. Hostes usque ad Graecorum naves, quas nautae in litus
traxerant, clam venerunt earumque partem igne deleverunt. 8. Unus ex Achillis
comitibus, Patroclus, hostes pellere potuit; Hector autem eum in acie
interfecit. 9. Tum Achilles cum Hectore pugnare constituit.
5. La muerte de Héctor:
1. Achilles cum omnibus Graecis adversus
hostes processit. 2. Troiani in oppidum fugerunt; solus Hector pro
moenibus manserat et Achillem fortiter exspectabat. 3. Tamen, quod Achillis vim
sustinere non potuit, circum urbem mox fugit. 4. Achilles vero eum interficere
potuit. 5. Hectoris corpori non pepercit: eius enim pedes ad currum alligavit corpusque
ante Troianorum oculos in pulvere traxit. 6. Quis dicere poterit patris et
matris et uxoris et omnium Troianorum dolorem? 7. Postridie Priamus rex in
Graecorum castra venit et Achillem movere potuit; is Hectoris corpus
misero seni reddidit.
6. El caballo de madera:
1. Graeci tamen urbem Troiam non ceperant. 2.
Tunc Ulixes, Ithacae rex, vir callidus, fraudem invenit. 3. Milites,
Ulixis iussu, equum ligneum fecerunt. 4. Equus tam altus erat quam collis,
tam latus quam navis. 5. Fortes duces, Ulixes et Menelaus et Pyrrhus, Achillis filius,
in eum ingentem equum intravere. 6. Tum ceteri Graeci in naves conscenderunt
ac propinquam insulam petiverunt. 7. Equum autem in Troiae litore reliquere. 8.
Mane Troiani, hostium classem non iam videntes, sine metu ex oppido in campum
exierunt. 9. Magna erat eorum laetitia: nonne Graeci post tam multos annos
abierant?
7. El éxito de la estratagema:
1. Plurimi Troiani cupiebant tam mirum equum
in oppidum trahere, quod eorum admirationem movebat. 2. Laocoon tamen
sacerdos atque Cassandra, Priami filia, eos ita monuerunt 3. «
Nolite id facere; timete Graecorum donum. » 4. Troiani nec Laocoontis nec
Cassandrae verba crediderunt, sed equum in oppidum ad Minervae templum
traxerunt. 5. Media autem nocte, milites graeci ex equo exierunt. 6.
Ad oppidi custodes clam processerunt eosque celeriter interfecerunt. 7. Iam
Graecorum classis ad Troiaelitus redierat; milites, de navibus exeuntes, per
campum urbem petierunt. 8. UIixes autem eiusque comites portas aperuere; ita
Graecorum exercitus in urbem invasit.
8. La destrucción de Troya.
1. Graeci non tantum viros, sed etiam mulieres et
senes et infantes sine misericordia necaverunt. 2. Pyrrhus, Achillis filius,
in Priami domum in primis intravit ibique senem interfecit. 3. Tandem milites
victores omnes urbis domos, etiam sacra templa incenderunt. 4. Ita
antiquam urbem, quae diu omnium admirationem moverat, deleverunt. 5.
Arbores in eo loco creverunt ubi fuerant alta Troiae moenia. 6. Solus
e ducibus troianis, Aeneas cum patre et filio et paucis comitibus saevam
mortem effugere potuit. 7. Postea ad Italiae litus pervenit ibique urbem
condidit: eius incolae Romanorum maiores fuerunt.
No hay comentarios:
Publicar un comentario